monumenta.ch > Anselmus Cantuariensis > sectio 8
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Anselmus Cantuariensis, De concordia praescientiae et praedestinationis, p1, p1, 8
Ad quod ego: Non debes dicere, Praescit me Deus peccaturum tantum, vel non peccaturum; sed, praescit me Deus peccaturum sine necessitate, vel non peccaturum: et ita sequitur quia sive peccaveris, sive non peccaveris, utrumque sine necessitate erit; quia praescit Deus futurum esse sine necessitate hoc quod erit.