monumenta.ch > Augustinus > sectio 7
Wortauswahl für das Suchen
Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 72, 7
Quam bonus Deus Israel! Sed quibus? Rectis corde. Perversis quid? Perversus videtur. Sic et in alio psalmo dicit: Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris, et cum perverso perversus eris . Quid est, perversus eris cum perverso? Perversum te putabit perversus. Non quod ullo modo pervertatur Deus. Absit: quod est, est. Sed quemadmodum sol, oculos puros, sanos, vegetos fortes habenti, tranquillus apparet, in oculos autem lippos quasi tela aspera iaculatur; intuentem illum vegetat, hunc excruciat, non mutatus, sed mutatum : sic cum coeperis esse perversus, et tibi Deus perversus videbitur; tu mutatus es, non ille. Erit ergo tibi poena, quod bonis gaudium. Hoc iste recolens, Quam bonus, inquit, Deus Israel rectis corde!