monumenta.ch > Augustinus > sectio 27
Wortauswahl für das Suchen
Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 72, 27
Quia delectatum est cor meum. Dicit quibus rebus tentatur: Quia delectatum est, inquit, cor meum; et renes mei mutati sunt. Quando me delectaverunt temporalia ista, mutati sunt renes mei. Potest et sic intelligi: Quia delectatum est cor meum, in Deum; et renes mei mutati sunt, id est, libidines meae mutatae sunt, et castus totus factus sum. Renes mei mutati sunt. Et audi quomodo.