monumenta.ch > Augustinus > sectio 30

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 72, 30
Quia ergo, quamvis factus pecus, non recessi a Deo meo, sequitur: Tenuisti manum dexterae meae. Non dixit, manum dexteram meam; sed, manum dexterae meae. Si dexterae manus est, manus habet manum: Manum tenuisti dexterae meae, ut deduceres me. Quid posuit, manum? Potestatem. Hoc enim dicimus quemquam habere in manu, quod habet in potestate; quomodo dixit diabolus Deo de Iob: Mitte manum tuam, et tolle quae habet . Quid est, mitte manum tuam? Da potestatem. Manum Dei, potestatem Dei dixit; sicut scriptum est alio loco: Mors et vita in manibus linguae . Numquid lingua habet manus? Sed quid est, in manibus linguae? In potestate linguae. Quid est, in potestate linguae? Ex ore tuo iustificaberis, et ex ore tuo condemnaberis . Tenuisti ergo manum dexterae meae, potestatem dexterae meae. Quae erat dextera mea? Quia ego semper tecum. In sinistram habebam, quia pecus factus sum; id est, quia terrena in me fuit concupiscentia: sed dextera mea erat, quia semper tecum eram. Huius dexterae meae manum tenuisti, id est, potestatem rexisti. Quam potestatem? Dedit eis potestatem filios Dei fieri : coepit esse iam inter filios Dei, ad Novum Testamentum pertinens. Vide quomodo retenta est manus dexterae eius. In voluntate tua deduxisti me. Quid est, in voluntate tua? Non in meritis meis. Quid est, in voluntate tua? Audi Apostolum, qui fuit pecus primo terrena desiderans, et secundum Vetus Testamentum vivens; quid ait? Qui primo fui blasphemus, et persecutor, et iniuriosus; sed misericordiam consecutus sum . Quid est, in voluntate tua? Gratia Dei sum id quod sum . Et cum gloria assumpsisti me. Iam quo assumptus est, et in qua gloria, quis explicat? quis dicit? Exspectemus hoc, quia in resurrectione erit; in novissimis erit: Cum gloria assumpsisti me.