monumenta.ch > Augustinus > sectio 33
Wortauswahl für das Suchen
Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 72, 33
Ecce qui longe se faciunt a te, peribunt. Iste ergo recessit a Deo, sed non longe: quia quasi pecus factus sum, inquit, et ego semper tecum. Illi vero longe recesserunt, quia non solum terrena desideraverunt, sed ea a daemonibus et a diabolo petierunt. Qui longe se faciunt a te, peribunt. Et quid est, longe a Deo fieri? Perdidisti omnem qui fornicatur abs te. Huic fornicationi contrarius est amor castus. Quis est amor castus? Amat iam anima sponsum suum: quid ab illo quaerit, ab sponso suo quem diligit? Forte quomodo sibi eligunt homines aut generos, aut sponsos feminae; eligit forte divitias, et aurum eius amat, et fundos, et argentum, et pecuniam, et equos, et familiam, et caetera. Absit: iste ipsum solum amat, gratis amat; quia in ipso habet omnia, quia per ipsum facta sunt omnia . Perdidisti, inquit, omnem qui fornicatur abs te.