monumenta.ch > Augustinus > sectio 9

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 128, 9
Quid occurrit ? Florent illi qui regnant inique; et ut sermonem loquamur vulgi, tonant iniqui, extolluntur in typhos, in calumnias. Quid ergo? semper hoc? Non. Audi quod sequitur: Dominus iustus concidet cervices peccatorum. Intendat Charitas vestra. Dominus, inquit, iustus concidet cervices peccatorum. Quis non contremiscat? Quis enim non peccavit? Dominus iustus concidet cervices peccatorum. Omnibus qui audiunt, intrat tremor in cor, si credunt Scripturae Dei. Si enim sibi sine causa tundunt homines pectora, mentiuntur quia tundunt pectora, si iusti sunt; et in eo quod mentiuntur Deo, fiunt peccatores. Si ergo veraciter sibi tundunt pectora, peccatores sunt. Et quis nostrum non sibi tundit pectus? et quis nostrum non elidit oculos ad terram, sicut ille Publicamus, et dicit, Domine, propitius esto mihi peccatori ? Si ergo omnes peccatores, et nemo invenitur sine peccato; omnibus timendus est gladius in cervices, quia Dominus iustus concidet cervices peccatorum. Non puto, fratres mei, quia omnium peccatorum; sed in membro quod percutit, ibi designat quos peccatores percutiat. Non enim dixit, Dominus iustus concidet manus peccatorum; aut, Dominus iustus concidet pedes peccatorum, non dixit: sed quia peccatores superbos volebat intelligi, superbi autem omnes cervicati sunt, qui non solum faciunt mala, sed nec agnoscere volunt, et quando obiurgantur, iustificant se (Ecce fecisti; saltem agnosce quid feceris: odit Deus peccatorem, oderis et tu; coniungere Deo, simul persequimini peccatum tuum. Non, inquit: ego bene feci, Deus male fecit. Quid hoc est? Ego nihil mali feci, inquit: quia Saturnus fecit, quia Mars fecit, quia Venus fecit; ego nihil feci, stellae fecerunt. Iustificas te, accusas Deum qui fecit stellas, qui ornavit coelum): itaque quoniam iustificas peccatum tuum, et superbis adversus Deum, quia te facis extra culpam, et Deum in culpa, et tantum erexisti cervicem tuam, et cucurristi contra Deum, sicut scriptum est in Iob (dicebat de impio peccatore), Currens adversus Deum in crassa cervice scuti sui ; et ibi cervicem nominavit; quia sic te erigis, et non elidis oculos ad terram, et tundis pectus, et dicis, Domine, propitius esto mihi peccatori; sed iactas te de meritis tuis, et vis mecum, inquit Deus, iudicio contendere , intrare mecum ad iudicium; cum debeas in reatu tuo satisfacere Deo, et clamare ad illum, quod clamatur in alio psalmo, Si iniquitates observaveris, Domine; Domine, quis sustinebit ? clamare ad illum, quod clamatur in alio psalmo, Ego dixi: Domine, miserere mei, sana animam meam, quia peccavi tibi : quoniam haec non vis dicere, sed iustificas facta tua adversus sermonem Dei; venit in te quod sequitur Scriptura, et dicit, Dominus iustus concidet cervices peccatorum.