monumenta.ch > Augustinus > sectio 4
Wortauswahl für das Suchen
Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 37, 4
Quare autem petit iste ne in indignatione arguatur, neque in ira emendetur? Tanquam dicens Deo, Quoniam iam ista quae patior multa sunt, magna sunt, quaeso ut sufficiant. Et incipit illa enumerare satisfaciens Deo, offerens illa quae patitur, ne peiora patiatur: Quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi, et confirmasti super me manum tuam.