monumenta.ch > Augustinus > sectio 7

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 37, 7
Non est sanitas in carne mea a vultu irae tuae. Sed fortasse iniuste tibi Deus iratus est, o Adam, o genus humanum, iniuste iratus est Deus! quia dixisti iam agnoscens ipsam poenam tuam, iam in corpore Christi constitutus homo: Non est sanitas in carne mea a vultu irae tuae. Expone iustitiam irae Dei: ne te excusare videaris, illum accusare . Sequere, et dic unde ira Domini. Non est sanitas in carne mea a vultu irae tuae: non est pax ossibus meis. Repetivit id quod dixit, Non est sanitas in carne mea: hoc est enim, non est pax ossibus meis. Non autem repetivit, a vultu irae tuae: sed causam dixit irae Dei, Non est pax, inquit, ossibus meis a facie peccatorum meorum.