monumenta.ch > Augustinus > sectio 8

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 37, 8
Quoniam iniquitates meae sustulerunt caput meum, sicut fascis gravis gravatae sunt super me. Et hic causam praemisit, et effectum subiecit; quid unde contigerit dixit: Iniquitates meae sustulerunt caput meum. Nemo enim superbus, nisi iniquus, cui sustollitur caput. Sursum tollitur, qui erigit caput adversus Deum. Audistis cum lectio legeretur libri Ecclesiastici, Initium superbiae hominis, apostatare a Deo . Ille qui prior noluit audire praeceptum, sustulit iniquitas ipsius caput adversus Deum. Et quia iniquitates sustulerunt caput eius, quid illi fecit Deus? Sicut fascis gravis gravatae sunt super me. Levitatis est erigere caput, quasi nihil portat qui erigit caput. Quia ergo leve est quod potest erigi, accipit pondus unde possit comprimi. Convertitur enim labor eius in caput eius, et iniquitas eius in verticem eius descendit . Sicut fascis gravis gravatae sunt super me.