monumenta.ch > Augustinus > sectio 18

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 37, 18
Et vim faciebant qui quaerebant animam meam. Iam manifestum est qui quaerebant animam ipsius: qui non habebant animam eius, quia non erant in corpore eius. Qui quaerebant animam eius, longe erant ab anima eius: sed quaerebant ut occiderent eam. Quaeritur enim anima eius et bene. Nam alio loco arguit quosdam dicens: Et non est qui requirat animam meam . Arguit quosdam non quaerentes animam eius, et rursus arguit alios quaerentes animam eius. Quis est qui quaerit bene animam ipsius? Qui eius passiones imitatur. Qui sunt qui quaerebant male animam eius? Qui ei vim faciebant, et crucifigebant eum.