monumenta.ch > Augustinus > sectio 20

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 37, 20
Ergo ait, Ego autem velut surdus non audiebam. Qui ad ea quae audiebat non respondebat, tanquam non audiebat. Ego autem velut surdus non audiebam: et sicut mutus non aperiens os suum. Et repetit eadem: Et factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo argutiones . Quasi non esset quod illis diceret, quasi non esset unde illos argueret. Nonne iam antea multa increpaverat, multa dixerat, et dixerat, Vae vobis, Scribae et Pharisaei, hypocritae , et multa talia? Tamen quando passus est, nihil horum dixit: non quia non habebat quod diceret, sed exspectabat ut complerent illi omnia, et implerentur omnes prophetiae de illo, de quo dictum erat: Et sicut ovis coram tondente se sine voce, non aperuit os suum . Oportebat ergo ut taceret in passione, non taciturus in iudicio. Iudicandus enim venerat, qui postea iudicaturus veniret: et ideo cum magna potestate iudicaturus, quia cum magna humilitate iudicatus.