monumenta.ch > Augustinus > sectio 23
Wortauswahl für das Suchen
Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 37, 23
Quoniam ego in flagella paratus sum. Omnino magnifice, tanquam diceret: Ad hoc natus sum, ut flagella sufferam. Non enim nasceretur nisi de Adam, cui flagella debentur. Sed aliquando peccatores in hac vita aut non, aut minus flagellantur; quia iam desperata est intentio eorum. At vero illi quibus paratur vita sempiterna, necesse est ut hic flagellentur; quia vera est illa sententia: Fili, ne deficias in disciplina Domini, neque fatigeris cum ab illo increparis: quem enim diligit Dominus, corripit; flagellat autem omnem filium quem recipit . Ideo ergo non insultent inimici mei, non magna loquantur: et si flagellat me Pater meus, in flagella paratus sum; quia mihi haereditas praeparatur. Non vis flagellum, non tibi datur haereditas. Omnis enim filius necesse est ut flagelletur. Usque adeo omnis flagellatur, ut nec illi pepercerit qui peccatum non habuit . Quoniam ego in flagella paratus sum.