monumenta.ch > Augustinus > sectio 26
Wortauswahl für das Suchen
Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 37, 26
Detrahebant mihi qui retribuunt mala pro bonis, quoniam persecutus sum iustitiam. Ideo mala pro bonis. Quid est, persecutus sum iustitiam? Non dimisi: ne forte persecutionem semper in malo intelligas, persecutus dixit, perfecte secutus: Quoniam persecutus sum iustitiam. Et audi caput nostrum eiulans in passione: Et proiecerunt me dilectum, tanquam mortuum abominatum. Parum erat mortuum, quare abominatum? Quia crucifixum. Etenim haec mors crucis magna apud eos abominatio erat, non intelligentes in prophetia dictum esse: Maledictus omnis qui pendet in ligno . Non enim ipse attulit mortem, sed hic invenit de maledicto primi hominis propagatam : et eamdem mortem nostram suscipiens in ligno suspendit, quae venerat de peccato. Ergo ne putarent aliqui, sicut putant quidam haeretici , Dominum nostrum Iesum Christum falsam carnem habuisse, et non veram mortem in cruce solvisse; intendit hoc propheta, et ait: Maledictus omnis qui pendet in ligno. Ostendit ergo quia et Filius Dei vera morte mortuus est, quae mortali carni debebatur: ne non maledictum, putares non vere mortuum. Quia vero illa mors non erat falsa, sed ex illa propagine descenderat, quae venerat de maledicto, cum diceret Deus, Morte moriemini : omnino et ad ipsum quia pervenit vera mors, ut ad nos perveniret vera vita; etiam ad ipsum pervenit mortis maledictio, ut ad nos perveniret vitae benedictio. Et proiecerunt me dilectum, tanquam mortuum abominatum.