monumenta.ch > Augustinus > sectio 28
Wortauswahl für das Suchen
Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 37, 28
Intende in adiutorium meum, Domine salutis meae. Ipsa est salus, fratres, de qua salute exquisierunt Prophetae, sicut dicit apostolus Petrus: et non acceperunt qui exquisierunt; sed inquisierunt et praenuntiaverunt, et venimus nos et invenimus quod illi exquisierunt . Et ecce nos nondum accepimus; et nascentur post nos, et invenient quod nec ipsi accipient et transient: ut omnes simul in fine diei cum Patriarchis, et Prophetis, et Apostolis denarium salutis accipiamus. Etenim nostis mercenarios vel operarios diversis temporibus ductos ad vineam, mercedem tamen pariter acceperunt . Et Prophetae ergo, et Apostoli, et Martyres, et nos, et qui post nos erunt usque in finem saeculi, in ipso fine accepturi sumus salutem sempiternam; ut contemplantes gloriam Dei, et eius faciem intuentes, eum laudemus in aeternum, sine defectu, sine aliqua poena iniquitatis, sine aliqua perversitate peccati, laudantes Deum, et non iam suspirantes, sed inhaerentes illi, cui usque in finem suspiravimus , et in spe laetati sumus. In illa enim civitate erimus, ubi bonum nostrum Deus est, lumen Deus est, panis Deus est, vita Deus est: quidquid est bonum nostrum, a quo peregrinantes laboramus, in illo inveniemus. In illo erit quies, quam modo recordantes necesse est ut doleamus. Illud enim sabbatum recordamur, in cuius recordatione tanta dicta sunt, et nos tanta dicere debemus, et dicentes nunquam tacere, non ore, sed corde: quia sic ore tacemus, ut corde clamare possimus.