monumenta.ch > Augustinus > sectio 2
Wortauswahl für das Suchen
Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 53, 2
Si quaeramus ergo quid interpretentur Ziphaei, invenimus Florentes. Florentes ergo nescio qui inimici erant sancto David, florentes latenti. Inveniamus eos in genere humano, si Psalmum intelligere volumus. Inveniamus hic primo David latentem, et inveniemus ei adversarios florentes. Attende David latentem: Mortui enim estis, dicit Apostolus membris Christi, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Isti ergo latentes quando erunt florentes? Cum Christus, inquit, apparuerit vita vestra, tunc et vos cum illo apparebitis in gloria . Quando erunt isti florentes, tunc erunt illi Ziphaei arescentes. Cui namque flori illorum comparetur gloria, attendite: Omnis caro fenum, et omnis honor carnis ut flos feni. Quis finis? Fenum aruit, et flos decidit. Ubi tunc erit David? Vide quid sequitur: Verbum autem Domini manet in aeternum . Illa ergo duo genera hominum sunt, quae et distinguere debetis, et eorum alterum eligere. Quid enim tibi prodest nosse, si eligere piger es? Et quidem nunc eligendi potestas adiacet: veniet tempus quando tibi potestas decrit eligendi, cum iam Deus sententiam non differet iudicandi. Qui sunt enim isti florentes Ziphaei, nisi corpus illud Doech Idumaei, de quo iam locuti sumus Charitati Vestrae ante paucos dies : de quo dictum est, Ecce homo qui non posuit Deum adiutorem suum, sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et praevaluit in vanitate sua? Isti sunt florentes filii saeculi, quos modo ex Evangelio audistis quia in sua generatione astutiores sunt filiis lucis. Etenim ipsi videntur prospicere in posterum, quo nesciunt utrum veniant. Audistis quid fecerit domino suo villicus ille faciens sibi bonum de re domini sui, et largiens debitoribus illius, ut cum amotus esset a villicatione, susciperetur ab eis. Et quamvis fraudem fecerit domino suo, tamen cor eius laudavit dominus eius, non attendens ad damnum suum, sed ad eius ingenium. Quanto magis nos debemus, ipso Domino nostro Iesu Christo admonente, facere nobis amicos de mammona iniquitatis ? Mammona enim divitiae interpretantur. Nostrae autem divitiae ibi sunt, ubi est domus nostra aeterna in coelis. Proinde pecuniam temporalem illi appellant divitias, qui nisi temporaliter florere non possunt, nec in aeternum sibi ex his amicos facere volunt, quia veras divitias non noverunt. Has ergo divitias sola iniquitas putat, florens ad tempus ut fenum. Hi sunt Ziphaei inimici David, florentes in saeculo.