monumenta.ch > Augustinus > sectio 4

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 53, 4
Deus in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua iudica me. Hoc dicat Ecclesia latens inter Ziphaeos. Hoc dicat corpus christianum habens in occulto bonum morum suorum, sperans de occulto mercedem meritorum suorum; hoc dicat: Deus in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua iudica me. Venisti, o Christe, humilis apparuisti, contemptus es, flagellatus es, crucifixus es, occisus es: sed tertio die resurrexisti, quadragesimo die in coelum ascendisti, sedes ad dexteram Patris, et nemo videt. Spiritum tuum inde misisti, quem acceperunt digni; impleti amore tuo, laudem ipsius humilitatis tuae per mundum gentesque praedicaverunt: nomen tuum video excellere in genere humano, sed tamen infirmus nobis praedicatus es. Neque enim et ille doctor Gentium dixit aliquid inter nos se scire, nisi Christum Iesum, et hunc crucifixum , ut eius eligeremus opprobrium, magis quam gloriam florentium Ziphaeorum. Verumtamen de illo quid ait? Etsi mortuus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei . Venit ergo ut moreretur ex infirmitate, venturus est ut iudicet in virtute Dei: sed per infirmitatem crucis clarificatum est nomen eius. Quisquis non crediderit in nomen clarificatum per infirmitatem, expavescet ad iudicem cum venerit in virtute. Ne autem quondam ille infirmus, cum venerit fortis, ventilabro illo ad sinistram nos mittat; salvet nos in nomine suo, et iudicet nos in virtute sua. Quis enim hoc tam temerarius optaverit, ut dicat Deo, Iudica me? Nonne pro maledicto dici solet hominibus: Iudicet te Deus? Ita plane est maledictum, si iudicat te in virtute sua; sed si non te salvaverit in nomine suo: cum vero in nomine praecedente salvaverit te, salubriter in virtute consequente iudicabit. Securus esto: iudicium illud non tibi erit punitio, sed discretio. Nam et in quodam psalmo ita dicitur: Iudica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta . Quid est, Iudica me? Discerne me a Ziphaeis inter quos lateo: pertuli eorum florem, iam veniat et flos meus. Et illorum quidem flos fuit temporalis, et arescente feno decidit: flos autem meus quis erit? Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt . Remanet ergo et nobis flos, sed qui non cadat, sicut folium plantati illius ligni iuxta aquas, de quo dictum est: Et folium eius non decidet . Deus ergo in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua iudica me.