monumenta.ch > Augustinus > sectio 8
Wortauswahl für das Suchen
Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 53, 8
Ecce enim Deus adiuvat me. Et ipsi nesciunt inter quos lateo. Si autem et ipsi ponerent Deum ante conspectum suum, invenirent quemadmodum me adiuvat Deus. Omnes enim sancti adiuvantur a Deo, sed intus ubi nemo videt. Quomodo enim magna est poena impiorum conscientia, sic magnum gaudium piorum ipsa conscientia. Nam gloria nostra haec est, ait Apostolus, testimonium conscientiae nostrae . In hac gloriatur iste intus, non in flore Ziphaeorum foris, qui modo ait: Ecce enim Deus adiuvat me. Prorsus quamvis longe futura sint quae promittit, hodie mihi dulce et praesens est adiutorium, hodie in cordis mei gaudio invenio quia sine causa dicunt quidam: Quis ostendit nobis bona? Signatum est enim super nos lumen vultus tui, Domine; dedisti iucunditatem in cor meum : non in vineam meam, non in gregem meum, non in cuppam meam, non in mensam meam, sed in cor meum. Ecce enim Deus adiuvat me. Quomodo te adiuvat? Et Dominus susceptor est animae meae.