monumenta.ch > Augustinus > sectio 1
Wortauswahl für das Suchen
Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 75, 1
Solent inimici Domini Iesu Christi omnibus noti Iudaei gloriari in isto psalmo quem cantavimus, dicentes, Notus in Iudaea Deus; in Israel magnum nomen eius, et insultare Gentibus quibus non est notus Deus, et dicere quia sibi solis notus est Deus; quando Propheta dicit, Notus in Iudaea Deus: alibi ergo ignotus. Notus est autem revera in Iudaea Deus, si intelligant quid sit Iudaea. Nam vere non est notus Deus nisi in Iudaea. Ecce et nos hoc dicimus, quia nisi quisque fuerit in Iudaea, notus ei Deus esse non potest. Sed quid dicit Apostolus? Qui in occulto Iudaeus est; qui circumcisione cordis, non littera, sed spiritu : sunt ergo Iudaei in circumcisione carnis, et sunt Iudaei in circumcisione cordis. Patres nostri multi sancti, et circumcisionem carnis habebant propter signaculum fidei, et circumcisionem cordis propter ipsam fidem. Ab his patribus degenerantes isti qui modo in nomine gloriantur et facta perdiderunt; ab his ergo patribus degenerantes, remanserunt in carne Iudaei, in corde Pagani. Ipsi enim Iudaei, qui sunt ex Abraham, a quo Isaac natus est, et ex illo Iacob, et ex Iacob duodecim Patriarchae, et ex duodecim Patriarchis populus universus Iudaeorum. Sed Iudaei propterea maxime appellati sunt, quia Iudas unus erat de filiis duodecim Iacob, patriarcha inter duodecim, et de stirpe eius regnum veniebat Iudaeis. Nam omnis ille populus secundum numerum duodecim filiorum Iacob duodecim tribus habebat. Tribus dicuntur tanquam curiae et congregationes distinctae populorum. Habebat ergo ille populus duodecim tribus; e quibus duodecim tribubus una tribus erat Iuda ex qua erant reges, et erat altera tribus Levi ex qua erant sacerdotes. Sed quia sacerdotibus templo servientibus terra divisa non est , oportebat autem ut duodecim tribubus dispertiretur omnis regio promissionis: excepta ergo una tribu maioris dignitatis, tribu Levi, quae erat in sacerdotibus, remanerent undecim, nisi per adoptionem duorum filiorum Ioseph duodecim complerentur. Hoc quid sit, advertite. Unus de duodecim filiis Iacob erat Ioseph. Iste est Ioseph quem fratres sui in Aegyptum vendiderunt, et illic merito castitatis ad sublimem dignitatem perductus est, et adfuit illi Deus in omni opere suo; et suscepit fratres suos a quibus venditus erat, et patrem, fame laborantes, et propter panem ad Aegyptum descendentes. Iste Ioseph duos filios habuit, Ephraim et Manasse. Moriens Iacob, tanquam testamento , assumpsit illos nepotes suos in numerum filiorum, et dixit filio suo Ioseph: Caeteri qui nascuntur, tibi erunt; isti autem mihi, et divident terram cum fratribus suis . Adhuc non erat data, nec divisa terra promissionis; sed dicebat ille in Spiritu prophetans. Accedentibus ergo duobus filiis Ioseph, factae sunt nihilominus duodecim tribus, quia iam tredecim sunt: pro una enim tribu Ioseph, duae accesserunt, et factae sunt tredecim. Excepta ergo tribu Levi, illa tribu sacerdotum quae serviebat templo, et de decimis vivebat caeterarum omnium quibus terra divisa est, remanent duodecim. In his duodecim erat tribus Iuda, unde reges erant. Nam primo de alia tribu datus est rex Saül , et reprobatus est tanquam malus rex; postea datus est de tribu Iuda rex David, et ex illo de tribu Iuda fuerunt reges . Iacob autem ille hoc dixerat, quando benedixerat filios suos: Non deficiet princeps de Iuda, nec dux de femoribus eius, donec veniat cui repromissum est . De tribu autem Iuda venit Dominus noster Iesus Christus. Est enim, sicut Scriptura dicit et modo audistis, ex semine David, natus de Maria. Caeterum quod attinet ad divinitatem Domini nostri Iesu Christi, in qua aequalis est Patri; non solum ante Iudaeos, sed etiam ante ipsum Abraham ; nec solum ante Abraham, sed et ante Adam; nec solum ante Adam, sed et ante coelum et terram, et ante saecula: quia omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil . Quia ergo in prophetia dictum est, Non deficiet princeps ex Iuda, neque dux de femoribus eius, donec veniat cui repromissum est: considerantur priora tempora, et invenitur quia Iudaei de tribu Iuda semper reges habuerunt, unde dicti sunt Iudaei; et non habuerunt regem prius alienigenam, nisi Herodem illum qui fuit quando Dominus natus est . Inde coeperunt reges alienigenae, ab Herode. Ante Herodem omnes de tribu Iuda, sed donec veniret cui repromissum est. Itaque ipso iam veniente Domino, eversum est regnum Iudaeorum, et sublatum est ex Iudaeis. Modo non habent regnum, quia nolunt cognoscere verum regem. Videte iam si Iudaei sint appellandi. Iam videtis quia Iudaei non sunt appellandi. Ipsi voce sua abdicaverunt se ab isto nomine, ut Iudaei non sint digni appellari, nisi tantum carne. Ubi ergo se separaverunt ab isto nomine? Dicebant, saeviebant in Christum, id est genus Iuda, saeviebant in semen David. Et ait illis Pilatus: Regem vestrum crucifigam? Et illi: Nos non habemus regem, nisi Caesarem . O Iudaei qui vocamini, et non estis; si non habetis regem, nisi Caesarem, defecit iam princeps de Iuda: venit ergo ille cui repromissum est. Illi ergo verius Iudaei, qui christiani facti sunt ex Iudaeis: caeteri Iudaei qui in Christum non crediderunt, etiam nomen ipsum perdere digni fuerunt. Iudaea ergo vera, Christi Ecclesia est, credens in illum regem qui venit ex tribu Iuda per virginem Mariam; credens in illum de quo modo Apostolus dicebat, ad Timotheum scribens: Memor esto Iesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum . De Iuda enim David, et ex David Dominus Iesus Christus. Nos credentes in Christum pertinemus ad Iudam; et nos cognovimus Christum qui oculis non vidimus, fide retinemus. Non ergo insultent Iudaei, qui iam non sunt Iudaei: ipsi dixerunt, Nos non habemus regem, nisi Caesarem. Nam melius illis erat, ut rex illorum esset Christus, ex semine David de tribu Iuda. Tamen quia ipse Christus ex semine David secundum carnem, Deus autem super omnia benedictus in saecula, ipse rex noster est et Deus noster: rex noster, secundum quod natus est ex tribu Iuda secundum carnem, Christus Dominus Salvator; Deus autem noster, qui est ante Iudam, et ante coelum et terram, per quem facta sunt omnia, et spiritualia et corporalia. Si enim omnia per ipsum facta sunt; et ipsa Maria de qua natus est, per ipsum facta est. Quomodo ergo ille quasi caeteri homines nasceretur, qui sibi fecit matrem de qua nasceretur? Ergo ipse Dominus: Apostolo dicente, cum loqueretur de Iudaeis, Quorum patres; et ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula . Quia ergo Iudaei viderunt Christum, et crucifixerunt, non viderunt Deum: Gentes autem quia non viderunt, et crediderunt, intellexerunt Deum. Ergo si innotuit eis Deus in Christo mundum reconcilians sibi , et ideo illi crucifixerunt, quia in carne latentem Deum non intellexerunt, recedat illa quae vocatur Iudaea, et non est; accedat vera Iudaea, cui dicitur: Accedite ad eum, et illuminamini, et vultus vestri non erubescent . Vultus verae Iudaeae non confundentur. Etenim audierunt, et crediderunt; et facta est Ecclesia vera Iudaea, ubi notus Christus, qui homo est ex semine David, Deus super David.