monumenta.ch > Augustinus > sectio 2

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 75, 2
Notus in Iudaea Deus; in Israel magnum nomen eius. Et de Israel sic debemus accipere, quomodo de Iudaea: quomodo illi non sunt veri Iudaei, sic nec verus Israel. Quis enim dicitur Israel? Videns Deum. Et quomodo illi viderunt Deum, inter quos ambulavit in carne, et cum putarent hominem, occiderunt? Resurgens ille apparuit Deus omnibus quibus se voluit demonstrare. Illi ergo digni sunt Israel dici, qui meruerunt Christum intelligere Deum in carne positum, ut non quod videbant contemnerent, sed quod non videbant adorarent. Non visum enim oculis Gentes humili mente perceperunt illum quem non videbant, et fide tenuerunt. Proinde illi qui manibus tenuerunt, occiderunt; qui fide tenuerunt, adoraverunt. In Israel magnum nomen eius. Vis esse Israel? Illum attende de quo Dominus ait: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est . Si verus Israelita, in quo dolus non est, dolosi et mendaces non sunt veri Israelitae. Non ergo dicant isti quoniam apud illos est Deus, et magnum nomen eius in Israel: probent se Israelitas, et concedo ego quia in Israel magnum nomen eius.