monumenta.ch > Augustinus > sectio 3
Wortauswahl für das Suchen
Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 75, 3
Et factus est in pace locus eius, et habitatio eius in Sion. Rursus Sion quasi patria est Iudaeorum: vera Sion Ecclesia est Christianorum. Interpretatio autem nominum hebraeorum sic nobis traditur: Iudaea Confessio interpretatur; Israel Videns Deum. Post Iudaeam Israel: sic hic positum est, Notus in Iudaea Deus; in Israel magnum nomen eius. Deum vis videre? Prius confitere tu, et sic in teipso fit locus Dei; quia factus est in pace locus eius. Quamdiu ergo non confiteris peccata tua, quodammodo rixaris cum Deo: quomodo enim non cum illo litigas, qui quod illi displicet laudas? Punit ille furem; tu furtum laudas: punit ille ebriosum; tu laudas ebriositatem. Litigas cum Deo; non fecisti illi locum in corde tuo: quia in pace locus eius. Et quomodo incipis pacem habere cum Deo? Incipis illi in confessione. Psalmi vox est dicentis, Incipite Domino in confessione . Quid est, Incipite Domino in confessione? Incipite adiungi Deo. Quomodo? Ut hoc vobis displiceat quod et illi displicet. Displicet illi vita tua mala: si placeat tibi, disiungeris ab illo; si displiceat tibi, per confessionem illi coniungeris. Vide ex quanta parte dissimilis es, quando utique propter ipsam dissimilitudinem displices. Factus enim es, o homo, ad imaginem Dei; per vitam vero perversam et malam perturbasti in te, et exterminasti in te imaginem Conditoris tui. Factus dissimilis, attendis in te, et displices tibi: iam ex eo coepisti similis fieri, quia hoc tibi displicet quod displicet et Deo.