monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Arte Metrica, 5, 1
Medias syllabas tribus modis cognoscimus, positione, diphthongo, et accentu; sed de positione et diphthongis, supra tractavimus. Accentus autem quasi adcantus dictus, quod ad cantilenam vocis nos faciat agnoscere syllabas: qui vocis accentus duo sunt, ad ea quae tractavimus necessarii, correptus et productus.