monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 9
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Arte Metrica, 13, 9
Et hoc ut supra retulimus, inter communes syllabas computatur. Ubi autem in metris prendo pro prehendo, vel secla pro saecula legitur, vel aliquid huiusmodi, non est synalepha, sed syncope, quae species est metaplasmi quia non littera vel syllaba scandendo aufertur: sed ne unquam scriberetur, libertate poetica provisum est.