monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 42

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hrabanus Maurus, De Universo, 12, 4, 42
Scythiae plures terrae sunt locupletes, inhabitabiles tamen plures. Nam dum in plerisque locis auro et gemmis affluant, gryphorum immanitate accessus hominum rarus est: smaragdis autem optimis haec patria est. Cyaneus quoque lapis et crystallus purissimus Scythiae est. Habet et flumina magna Oscorum, Fasiden atque Araxen.