monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 53
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Hrabanus Maurus, De Universo, 6, 1, 53
Nam facies simpliciter accipitur de uniuscuiusque naturali aspectu. Vultus autem animorum qualitatem significat. Facies autem duobus modis intelligitur, hoc est, corporea et spiritalis. Nisi enim esset interioris hominis facies, non diceret Apostolus: Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes transformamur de gloria in gloriam tanquam a Domini spiritu . Et iterum: Videmus, inquit, nunc per speculum in aenigmate, tunc vero facie ad faciem . Item facies summa in mente declaratio, ut in Evangelio: Et faciem tuam lava . Apertum est enim nos nunc imagines videre per fidem: tunc res ipsas, hoc est, post resurrectionem in aeterna gloria.