monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 2, 3, 1
O tu, sancta salus et laeta passio Christi, salve: crux veneranda Dei, quae sapientia, lumen et doctrix es orbis terrarum; quae et vera laus, amica virtus, et clara philosophia apud coelicolas, terrigenas, quae indesinenter viges: et iam apud exercitus angelorum, qui in claritate lucis aeternae manent, et apud homines, quibus salus et pulchra renovatio post diutinam infirmitatem et antiquam peccatorum vetustatem exstitisti. Te totus orbis beatificat, te coelorum agmina collaudant. Per te in nomine Iesu (qui cuncta mundi sceptra simul et regum curvat imperia) omne genu sive voluntate sive vi flectitur, coelestium videlicet, terrestrium et infernorum. At Michael, dux et princeps plebis Dei, te confessione memorat cuncta coelorum sidera et virtute regere et potestate tegere, eo quod ara Dei sis, in qua immolatus est Agnus qui abstulit peccata mundi: quo clypeo benevolentiae ipse sedulo exsultat, qua confessionis framea fidens, bellum init contra draconem borridum, antiquumque serpentem; et de hoste triumphans, ovat cum sanctorum agminum millibus, hoc sibi praemii loco petens ut tuam laudem perpetuo ante tribunal decantet Domini. Igitur actus iste formationis litterarum, et hic modus positionis novem ordinum, nec non et sors ipsa qua primitus ad laudandum Redemptorem sacra angelorum agmina ordinantur, taliter suspensam iure statuit hanc crucem, aram scilicet pontificis et redemptoris nostri; ut ipsa vera vita in se contestans, ostendat laudantem virtutum venerabilem senatum, sicut decet, ut in cruce, quae est vera salus nostra, appareant bona et salubria scripta; ideoque Christus semetipsum humilians descendit de coelorum arce, ut ad se solidum fundamentum fidei argumentumque omnium bonorum valide nos duceret: et docuit verbis, factisque suis nobis documenta reliquit, et sic demum in sancta cruce nos redimens, facta sua consummavit. Hoc tu, Gabriel, archangelus Altissimi et desponsator coelestium nuptiarum, laetus claro famine Virgini revelabas, quando Christi regni potentiam et salvationis eius opus luculento sermone pronuntiaveras. Quid et tu, o Raphael, medicina Dei? Nunquid in illo mystico opere quo Tobiae oculos aperuisti, felle orbem liniens, sanctae crucis potentiam significasti, quae per amaritudinem mortis Christi, peccatorum tenebris remotis, aeternam lucem humano generi reddidit? Credendum ergo nobis est quod facta angelorum quae Vetus Testamentum narrat, adventum et gloriam significent redemptoris nostri, cum Novum Testamentum statim in primordio nativitatis eius, eius gloriam in excelso, Deo magno tripudio cecinisse, et pacem hominibus adoptasse describat. Quapropter vos quoque, praeclari angelorum exercitus, supplices obsecramus ut dignas grates Salvatori nostro incessanter agatis, et sanctum nomen eius in saeculum benedicatis, qui nos per crucem a perpetua morte liberavit, et vestrum numerum (ne diminutus propter perditos angelos remaneret) sanctis animabus complevit in arce coelesti.