monumenta.ch > Iacobus de Voragine > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Iacobus de Voragine, Legenda aurea, p3, p10, 4
Eadem die reuolutis uiginti nouem annis cum iam annum tricesimum attigisset quia habebat uiginti nouem annos et tredecim dies (‘erat enim incipiens quasi annorum triginta’, ut dicit Lucas, uel secundum Bedam habebat triginta plenos quod et Romanam ecclesiam tenere asserit), tunc, inquam, in Iordane baptizatus est; et ob hoc uocatur theophania a theos quod est deus et phanos apparitio, quia tunc deus trinitas apparuit, pater in uoce, filius in carne, spiritus sanctus in columbe specie.