monumenta.ch > Iacobus de Voragine > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Iacobus de Voragine, Legenda aurea, p6, p60, p1, 2
Notandum autem quod ante Christi passionem lignum crucis fuit lignum uilitatis, quia huiusmodi cruces de lignis uilibus parabantur; infructuositatis, quia quantumcumque in monte Caluarie plantaretur fructum minime faciebat; ignobilitatis, quia erat supplicium latronum; tenebrositatis, quia tenebrosum et sine omni decore erat; mortis, quia ibi homines morti tradebantur; fetoris, quia in medio cadauerum plantabatur.