monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 4, 1, 1
Ecce rediit rex, Marte succincti duces iam domesticos lares revisunt, apparatus bellicus conquievit, nullus episcopum militare cogit, fervor aestatis qui timebatur fugit, autumni temperies ad procedendum arridet, messes in horreis reconditae sunt, musta iam in doliis fervent, nulla domus necessitas, nulla reipublicae cura, iter amici ad amicum impediunt. Exclusa sunt omnia, quae obtendi solebant, non veniendi argumenta, solum velle aut nolle, absque negotiorum involucris, absque excusationum operculis, iam nude retectum patebit.