monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 4, 2, 2
Et ecce litterae amici, manus amici ingrediuntur. Furor me ipsum omnibus, imo et mihi, et gaudentes oculi desiderata pagina perfruuntur. Obstupui, fateor, et dulcedine litterarum, et exstirpatione negotiorum, quae vos ita ore aureo suppressistis. Vere rediit rex, siluit armorum strepitus, aeris aspiravit clementia, sed messes in horreis reconditae non sunt, quia eas messores non invenerunt. Spes fuit in oculis, sed ecce luctus in manibus, quia tempestas a Domino immissa, faciem terrae nostrae vindemiavit.