monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 4, 2, 3
Musta in doliis non sunt, quia vineae nostrae vix adhuc maturescere coeperunt. Frequens episcopatus nostri necessitas, rei cura familiaris, prohibent ne exeamus. Sed, si negotiis credimus, quando negotia finem habebunt? Eripiam me de corpore mortis huius, et ibo ad illum, quem diligit anima mea, ut videam voluntatem Domini, et visitem templum eius.