monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 4, 9, 1
Imperator Hispanus , magnus Christiani populi princeps, devotus maiestati vestrae filius, licet apud pietatem vestram multum possit et posse debeat, tamen, quia inter modernos reges praecipuus amicus et benefactor Cluniacensis Ecclesiae est, me ad praesens mediatorem et apud vos intercessorem elegit.