monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 4, 9, 3
Largitas enim paternae gratiae, qua nos pene semper audire soletis, ubique diffusa, ab omnibus audita, trahit multos ad nos, et frequentatis precibus compellit nos fatigare vos. Sed non ego pro rege Hispano, non pro Romano, non pro quolibet mortalium preces funderem, si id iustitiae repugnare cognoscerem. Unde licet earum rerum, quibus non interfui, testis esse non possim, sapientum tamen multorum, magnorum, probatorum etiam virorum testimonio, non minus quam oculis meis vel auribus credere compellor. Horum itaque omnium attestatione, ex quibus multi clerici, quidam monachi, nonnulli episcopi sunt, electionem Domini Salamantini episcopi in archiepiscopum Sancti Iacobi, ab omni clero, ab omni populo, canonice, pacifice, communiter factam, praedictus imperator per humilitatem meam maiestati apostolicae repraesentat.