monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 5
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 4, 9, 5
Unde, si quis post illam communem et solemnem electionem, alicui proprio commodo inservire volens, ab illo descivit, provideat sollicitudo paterna, ne illi liceat ob privatum lucrum bona publica impedire, vel ea de causa pacem tantae Ecclesiae perturbare. Astat igitur, et ad fores vestrae misericordiae manu nostra pulsat imperator Hispanus, Sancti Iacobi clerus et populus, ut electum suum non sublimiter, non superbe, sed humiliter et mansuete ad vos venientem, suscipiatis, vinculum apostolicae severitatis, quod modeste pertulit, resolvatis, et, quod potestatis vestrae solius est, translationem eius de Salamanca ad urbem Sancti Iacobi apostoli concedatis.