monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 4, 9, 6
Et ut apud pium Patrem legati contemplatione, ipsa possit iuvari legatio, vobis cognitum et dilectum venerabilem fratrem nostrum Natalem, nuper Resbaci abbatem, paternitati vestrae direximus. Quem quia a Mariae otio, quod apud nos elegit, invitum et reclamantem nostris viribus non potuimus, ad hoc suscipiendum negotium, cui resistere non potuit, obedientiae virtute compulimus.