monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 3
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 4, 10, 3
Instantibus illis, nec a coeptis precibus ullo modo desistere volentibus, et hoc tantum respondit nihil se horum prius facturum, quam res vobis innotesceret, et a paternitate vestra quod sibi faciendum esset audiret. Supplicat ergo, quantum potest, nobilis illa et magna Turonensis Ecclesia; supplicamus et nos. Rogat (quod longe praestantius est) ipsa, ut nobis videtur, iustitia, quatenus Patrem ad filios, pastorem ad oves, praelatum ad subditos, sublimitas vestra, cui omnium Ecclesiarum sollicitudo a Deo commissa est, redire persuadeat, et, si sponte noluerit, etiam invitum compellat.