monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 4, 10, 6
Non obsit ergo ei vel Ecclesiae suae (quod tamen superflue loquor) quod se totum dispositioni apostolicae proprio consilio, non alieno submisit; quod Martini, ut dictum est, habitum induit; quod tandem vester, et, ut sic dicam, magis proprie vester Cluniacensis monachus factus est. Placuit sanctitati vestrae in quibusdam aliis, quos nominare possem, episcopis, quod de communi clericorum vestitu, ad canonicalem habitum transierunt: placeat, et placebit, ut credo, quod magnus Turonensis archiepiscopus ad humilem monachorum habitum se convertit, et sic habitum et vitam in melius commutando, pontificali dignitati nihil melior factus detraxit.