monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 4, 11, 2
Quia ergo dilecto mihi praesentare non possum personam meam, dirigo epistulam meam: in qua me praesentem sentiat, et quod a me audiret, ab ipsa audiat. Relatum mihi est ab amicis communibus, reverentiam vestram episcopalibus negotiis iam usque ad senium detritam, magis magisque in dies atteri; et molestiis curarum irruentium oppressam, solito vehementius fatigari.