monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 4, 11, 4
Sed, quoniam locus humilior tutior esse solet, altior vero ruinam semper formidat, fugiendus est, ut mihi videtur, mons patens universis aurarum turbinibus, amplectenda est vallis, nullis aerum subiecta proventibus. Vallis haec Cluniacus vobis esse poterit, non solum humilitate, sed et situ ipso eamdem significante: quae multos non tantum inferioris, sed etiam vestri ordinis viros, pro Christo humiliatos suscepit, eosque suo tempore ad coelestem sublimitatem provexit. Non igitur timeat humiliari in terris, a Deo super coelos extollenda anima; nec pudeat eum se submittere hominibus, eum qui tali humiliatione conferri se non dubitat beatis spiritibus.