monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 4, 21, 1
Acceptis litteris charitatis tuae, quas mihi nuper per filium meum Theobaldum misisti, gavisus sum, et eas mittentis gratia amicabiliter amplexus sum. Volui statim rescribere quod animo insederat; sed impedientibus importunis curarum exactionibus, quibus plerumque, imo pene semper, cedere compellor, non potui. Vix tamen a tumultibus tandem interpolata die, quod conceperam attentavi.