monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 6
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 4, 21, 6
Eripuisti victis spolia hostibus, et thesauris Aegyptiacis per huius peregrinationis desertum transiens, pretiosum in corde tuo tabernaculum Deo erexisti. Cantasti cum Maria, demerso Pharaone, canticum laudis ; et beatae mortificationis tympanum, ut olim illa prae manibus gerens, novi modulaminis melos usque ad ipsas deitatis aures docta tympanistria transmisisti. Conculcasti iam incipiendo, quod per omnipotentis gratiam bene perseverando conteres, vetusti anguis, ac semper mulieribus insidiantis caput, atque ita elides, ut nunquam ulterius contra te sibilare audeat. Ostentui facis, et facies superbum principem mundi, et illum, qui divina voce vocatur rex filiorum superbiae , iuxta ipsius Dei ad beatum Iob verba, tibi ac tecum cohabitantibus ancillis Dei alligatum ingemiscere coges. Et vere singulare miraculum, ac super omnia miranda opera extollendum, eum, quo, iuxta prophetam, cedri non fuerunt altiores in paradiso Dei, et cuius summitatem frondium abietes non adaequaverunt , a fragili sexu vinci, et fortissimum archangelum a muliere infirmissima superari.