monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 4, 21, 12
Sed nec omnino apud mortales insolitum est, feminas feminis principari, nec ex toto inusitatum etiam praeliari, ipsos insuper viros ad praelia comitari. Nam si verum est quod dicitur: Fas est, et ab hoste doceri. Et apud gentiles, Amazonum regina Penthesilea cum suis Amazonibus, non viris, sed mulieribus, Troiani belli tempore saepe pugnasse scribitur, et in populo etiam Dei, prophetissa Delbora Barach iudicem Israel contra ethnicos animasse legitur . Cur ergo non liceat feminas virtutis contra fortem armatum ad praelia procedentes, ductrices fieri exercitus Domini, cum et illa (quod quidem indecens videbatur) manu tamen propria contra hostes pugnaverit; et haec nostra Debora viros ipsos ad bella divina commoverit, armaverit, accenderit?