monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 4, 21, 15
Mellificabis enim tu, sed non soli tibi, quia quidquid boni per diversos, et a diversis collegisti, exemplo, verbo, modisque quibus poteris, domesticis sororibus, seu quibuslibet aliis totum refundes. Satiabis hoc exiguo vitae mortalis tempore, et teipsam sacrarum litterarum secreta dulcedine, et beatas sorores aperta praedicatione, quousque, iuxta vocem propheticam: In illa, quae permittitur die, distillent montes aeternam dulcedinem, et colles fluant lac et mel . Hoc enim, licet de hoc tempore gratiae dicatur, nil obstat, imo et dulcius est, ut de tempore gloriae accipiatur. Dulce mihi esset diu tecum de huiusmodi protrahere sermonem, quia et famosa eruditione tua delector, et praedicata mihi a multis religione tua longe magis allicior. Utinam te Cluniacus nostra habuisset! utinam te iucundus Marciniaci carcer, cum caeteris Christi ancillis libertatem inde coelestem exspectantibus inclusisset!