monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 4, 21, 19
Quae, licet omnia et fortassis maiora, cum tibi datis a Deo collegis habeas, licet forte nihil ad sacrarum rerum studium pertinens tibi addi possit , augeretur tamen augmento gratiarum tuarum, non parvis, ut arbitror, commodis, res publica nostra. Sed quamvis a dispensatrice omnium rerum providentia Dei, hoc nobis de te negatum sit, concessum tamen est de illo tuo, de illo, inquam, saepe ac semper cum honore nominando, servo ac vere Christi philosopho magistro Petro, quem in ultimis vitae suae annis, eadem divina dispositio Cluniacum transmisit ; et eam in ipso et de ipso, super omne aurum et topazion munere cariore, ditavit.