monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 21
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 4, 21, 21
Mirabar saepe, et in processionibus eo me cum reliquis pro more praecedente, pene stupebam, tanti tamque famosi nominis hominem, sic seipsum contemnere, sic se abiicere posse. Et quia sunt quidam religionis professores, qui ipsum quem gerunt habitum religiosum, nimis esse cupiunt sumptuosum, erat ille prorsus parcus in istis, et cuiusque generis simplici veste contentus, nil ultra quaerebat.