monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 25

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 4, 21, 25
Attulit enim ille secum lampadem plenam oleo, hoc est, conscientiam refertam sanctae vitae testimonio. Nam ad solvendum commune mortalium debitum, morbo correptus, eoque ingravescente, in brevi ad extrema perductus est. Tunc vero quam sancte, quam devote, quam catholice, primo fidei, dehinc peccatorum confessionem fecerit, quanto inhiantis cordis affectu, viaticum peregrinationis, ac vitae aeternae pignus, corpus scilicet Redemptoris Domini acceperit, quam fideliter corpus suum et animam hic et in aeternum ipsi commendaverit, testes sunt religiosi fratres, et totus illius monasterii, in quo corpus S. martyris Marcelli iacet, conventus.