monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 1
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 4, 22, 1
Saepe supplicavi, et adhuc supplico, ne occupatae in multis reverentiae vestrae gravia videantur tam frequentia scripta mea. Multa enim saepe emergunt, quae me etiam nolentem, et hoc fugere conantem, importunum esse compellunt. Nam quandoque propria, quae multa sunt; quandoque magnorum amicorum negotia, quae negligenda non sunt, importunitatis huius causa existunt.