monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 2
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 4, 22, 2
Inquietudo quorumdam Aurelianensium clericorum, quae Ecclesiam suam pene destruxit, necdum requiescere didicit. Non enim zelo iustitiae, non utilitate aliqua reipublicae suae, canonici non canonici, fingentes se quaerere quae Dei sunt, sed (quod omnibus clarum est), praetextu illo quaerentes quae sua sunt, sicut suam matrem Ecclesiam lethaliter poenae laeserunt, sic contra suum Patrem et episcopum calcaneum erexerunt. Novit vero sapientia vestra quid Deus ipse de talibus sentiat.