monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 4, 22, 5
Incitat me ad ista sic scribenda, magnorum, multorum, ac religiosorum testimonium, quorum quidam nostri sunt, longe autem plures extranei. Praevaleat ergo, si placet, et praeponderet tantorum apud vos testimonium, et episcopum vestrum contra raros et mali nominis viros, qui magis, ut mihi videtur, cornibus ventilandi, quam auribus audiendi sunt, sapiens iustitia vestra defendat.