monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 4, 24, 3
Et quia, iuxta Magnum Gregorium, durum videtur in pectore veteri nova meditari, resque pene desperata est, monachum a pravo usu ad meliora instituta posse converti, cavendum est ne qui corrigi non possunt corrumpant. Quod si forte quispiam aliquos ex his, quos misi, ab invicem secernere, et ad alia loca transferre nisus fuerit, oro ne permittatis, quia per partes divisi, et nihil proficerent, et fructum quem simul positi ferre possunt, perderent.