monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 4, 24, 4
Si enim omnes bini vel terni ad diversa mittendi essent, alios et aliter elegissem. Sed quoniam a vobis sic dispositum est, ut ad unius tantum claustri ordinationem, congruos tredecim fratres mitterem, maiorem ex ipsis partem ad tenendum solummodo claustrum, utilem elegi; quosdam vero in saecularibus astutiores, ut aliis provideant, disposui, et iam dictis tredecim, duos qui genere Romani sunt, pro supplemento adiunxi.